Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur Inhalt Reichsarchiv (1679-03-29) Theatrum Europaeum (1679-03-29)
1679 III 19_29 Friedensvertrag von Nijmegen
Münster, Schweden |
Seite 11 von 14 | |
facimus quod cum nihil ardentius Ex<.>5temus, quam ut
præsens bellum quo Christianus Orbis affligitur, in æquam et
honestam pacem quantocÿus Converti queat, atque præterea grato
acceperimus animo Serenissimi et Potentissimi Magnæ Britanniæ
Regis laudabili Cura et Mediatione eo proventum esse, ut partium
hinc inde Consensu Tractatus et Colloquia pacis Neomagi institue-
rentur; Ideo quicquid in Nobis est ad Comparandam tranquillitatem
Orbi Christiano lubenter Conferre Volentes, Confisi prudentiâ, Experi-
entia et fide Honorabilis et Clarissimi Consiliarij Nostri Intimi et
Vice-Cancellary sincere Nobis dilecti et fidelis Werneri Zur Muhlen
Jurium <D>oetoris, Eum Nominavimus, Elegimus et Constituimus
Nostrum plenipotentiarium ad dictos Conventus et Tractatus pacis
Neomagi habendos, reservando Nobis libertatem, Illum postmodum
pro lubitu principe legationis Charactere insigniedi, Cui proinde
Committimus et specialiter Mandamus ut se ad dictam urbem Conferat
ibiq[ue] pacis colloquia sive Directé sive interveniente operâ respective
hinc inde receptorum Mediatorum instituat cum Serenissimi et
Potentissimi Principis Domini Caroli, Suecorum, Gothorum, Vandalo-
rumq[ue] Regis, Magni Principis Finlandiæ, Ducis Scaniæ, Esthoniæ
Livoniæ, Careliæ, Bremæ, Verdæ, Stettini Pomeraniæ, Cassubiæ
et Wandaliæ, Principis Rugiæ, Domini Ingriæ et Wismariæ,
Comitis Palatini Rheni, Ducis Bavariæ, Eiusq[ue] Confoederatorum
Legatis, Deputatis et Commissarijs sufficieti Mandato ad præsens
bellum terminandum, Controversiasq[ue] quæ eo spectant, per bonam
et firmam pacem componendas, munitis. Damus quoq[ue] plenam
et absolutam potestatem cum omni auctoritate et Mandato ad id
Necessarijs supradicto plenipotentiario Nostro, pacis Tractatum
pro Nobis, nostroq[ue] nomine, ineundi, concludendi, et signandi
inter Nos et prædictum Serenissimum et Potentissimum Regem
Eiusque Foederatos, omnia quoq[ue] Instrumenta quæ in eum finem
requiri possint, Conficiendi, Expediendi, Extradendi, adeoque in universum
agendi, promittendi, stipulandi, concludendi et signandi, Acta,
Declarationes, pacta, Conventa commutandi, aliq[ue] omnia
quae ad dictum pacis Negotium pertineant faciendi, æque, libere et
5 Ein unklares Zeichen.
Seite 11 von 14 |